Skip to main content

Full text of "De paragomphosi seu de compressione vel de inclusione capitis in pelvi, partu efficiente : thesis sustenta ac publicè defensa in Amphitheatro Facultatis Medicae Parisiensis, ante judices concursus praesentes die [6a 7bria] 1811"

See other formats


/ 

CONCURSUS 

PRO AimS OBSTETRICAE CATHEDRA. 

PARAGOMPHOSI 

SEU 

JDE COMPRESSIONE VEL DE INCLUSIONE CAPITIS 
IN PELVI, PARTU EFFICIENTE. 

Thesis sustenta ac publice defensa in Amphith 
Facultatis Medicas Parisiensis, 

ANTE JUDICES CONCURSUS PRAISENTES 

. Die ^ i8ii. 

MAYGRIER, Petro-Jacobo ( d’Angouleme , departement 
de Ia Cliarente j Facultatis Parisiensis Doctore-Medico , 
Anatomiae, Phisiologicae, nec non* artis obstetricae profes- 
sore, beneficentiae et dispensariarii medico, societatis 
Medicae Parisiensis aemulationis nec non plurium 
Societatum Medicae sodali. 




/t 


PARISIIS, 


Ex typographia BAtLABD, vi4 J.-J. Rousseau, no. 8. 


l 



■V 











'i 


’ i ^ 








H 




m 




tf • 





t 


•'■' -l' 




V 




r 


strM 


Praeses ^ D 


DE JUSSIEU. 


Leroux. 

A. Leroy. 

Chaussier. 

A. Dubois. 

Evrat. 

Bourdois de la Motte. 

I Lallement. 

Richerand, 

Auvity. 


Judices ^ DD. 


i 


m 





DE PARAGOMPIIOSI 


SEU 


DE COMPRESSIONE VEL INCLUSIONE CAPITIS 
IN PELVI, PARTU EFFiaENTE. 


■< — • — - 4 - » 


CONSIDERATIONES GENERALES. 


P er compressionem capitis ( enclavement ) plerumque intel- 
ligitur illa positio , in qua stabili firmaque ratione ad superiorem 
aperturam aut abdominalem constrictum ac compressum caput, 
nec in excavatione abstrahi, nec supra angustias rursus flui potest. 
Quae quidem definitio ab au toribus adhibita tamen nequit con- 
venire omnibus speciebus quas admittunt, ut infra videbitur. . 

t 

Aliunde jam non inter eos constat de diversis modis quibus 
ad superiorem aperturam caput valet solum comprimi, nec 
de rationum natura quae e6 sunt adhibendae ut occurrant utrique 
eventui. 

Nomen compressio ( enclavement ) , mea quidem sententia 
non satis recte adumbrat capitis situra, illiusque relationes cum 
diversis pelvis partibus. Talis enim est haec hypolesis, nimi- 


I 


rum ex diametro oppositis circuitui duobus punctis caput de- 
tentum, intra fauces superiores cunei instar, seu lapidis quem 
vocamus elavem camerae, esse implicitum; quod vero et prin- 
cipio et demonstratione falsum est , quoniam caput superiores 
angustias transcendens, de loco constricto in altero ampliore 
transeat, sive in excavatione extrahatur, sive supra repellatur. 

Vocem paragomphosim mallem, quam adhibet Koederer ; 
illa quidem voce rectius exprimitur quo in situ, quibuslibet 
in casibus adsit , caput reperiatur. Haec sunt verba Roederer : 
« Dolorum vis, quae in partu facili capiti in vaginam depri- 
» mendo sufficit, hic nihil valet, siquidem, vehementissimi 
3) licet atque frequentissimi dolores accedunt, nihil partus pro- 
» movetur, sed caput subsistit , intra pelvis ossa firmissime defi- 
3) gitur, veramque paragomphosim sistit , pelvis universum mar- 
» ginem contendit, cum eodem perpetuum apparet corpus.» 

Ex his dictis apparet ne vel minimum esse dubium de 
modo quo inclusionem concipit Roederer. Sic enim opinatur : 
non capite compresso , ait , efformatur inclusio,sivein sensu , 
sive in alio, ex duobus diametro oppositis, sed illud accidit 
quotiescumque caput detentum et compressum stabili iirma- 
que ratione per superiores angustias haeret, nec potest pro- 
cedere , nec retroire, sicut dens inclusa in receptaculo , undi- 
que arctius tenetur. 

Si partim assumo opinionem Roederer de inclusione , non idem 
cum eo sentio, cum contendit in hac compressione capitis nullam 
spem habere caput inter et pelvim inserere brachia forcipis 


•( 3 ) 

et <um superesse solam miserandam optionem, vel puerum 
uncis reserare, vel matris mortem ipsius pueri morte allerre. 
Ego contra contendo in omnibus circumstantiis posse forcipem 
adhiberi et cum instrumento hoc, ut inferius exponam, partum, 
conficere. 

Juxta Levret, ut absolute caput Includatur, necesse est, ait, 
ut vel plus Vfel minus haereat , nec solis viribus naturae procedere 
queat, nec etiam repulsum retroire. Haec est opinio Deventer, 
Deleurye , de Lamotte. Juxta hanc sententiam quis non miratur 
videre, cum legitur quod plerique illorum autorum dicunt , ipsos 
esse in discrepantia; nam fere semper de circurastantiiserrantin 
quibus non solum haeret caput , seu in angustiis , seu in excava- 
tione, et vera inclusione. Non est supervacuum stricte statuere 
quid per vocem inclusionem (enclavement) sit intelligendura, ne 
ullum remaneat dubium de illius vera nota et de rationibus quae 
sunt adhibendae presertim ut finis illi imponatur et ut propugnen- 
tur series heu nimium funestae. 

De natura inclusionis. 

Minime admittenda est inclusionis opinio, cum sit mobile 
caput supra angustias superiores et eo ipso inquiri possunt 
pedes , quod solum fieri debet cura nulla spes superest na- 
turam ex se ipsa posse liberari; vel cura non con\'Cnit commit- 
tere hanc curam naturae, propter summam matris debilitatem ^ 
propter sanguinis profluvium etc. 


Nec existit inclusio, cura caput demissum in excavatione, non 


i 


' ( 4 ) 

lamen angustias inferiores exsuperare potest , sive ob an- 
gustias nimis stridas, sive ob resistentiam insuperabilem 
externarum partium genitalium. 

Non exislere potest inclusio, mea sententia-, nisi per an- 
gustia.s superiores inductum caput expresse haereat, nec 
solis uteri contractionibus procedat, nec vi obstetricis re- 
troeat. Verum hac admissa propositione adhuc perpendendum 
est an sit possibile caput ita locari et haerere in quodam circulo 
superioribus pelvis faucibus. Quod quidem aegre ac difficili- 
me semper intellexi. ♦ 

Reipsa cuilibet graviter ponderanti ideas quas sibi finxerunt 
autores de inclusione et praesertim apprime intelligenti con- 
formationem relationesque quas inter st habent infantis caput 
et matris partes quas traducere debet ipsum caput, brevi erit 
perspicuum veram inclusionem esse rarissimam; in ipsamet hy- 
polhesi talem existere posse qualem in animo habuerunt autores, 
nunquam talis eventus artis rationes exsuperat , nedum inde 

oriantur funesti effectus quos excogitatione amplificare delecta- 
verunt illimet ipsi autores. Cura enim illi eventus e6 usque deve- 
niunt ut et pueri et matris vita in periculum veniat , saepissime 
culpanda est vel ignorantia artis hominis , vel noxia timiditas. 

Inclusionis causae. 

# 

Ex tribas circumstantiis oriri potest inclusio : i°. ex capitis 
mole , quod pelvim aliunde recte conformatam traducere non 
potest ; 2". ex pelvi non bene conformata pro mole capitis 
solita ; '3”. ex capitis solita mole, malo situ . in pelvi recte confor- 

mata. 


( 5 ) 

Tn primo casu, caput crassius, quam ut libere per pelvim, 
aliunde bene conformatam , traduci queat , potest tamen vel 
plus , vel minus in *ea implicari pro viet uteri contractionum 
continuitate ; sed quodam loco deducium, jam non potest pro- 
cedere , hcEret et tunc ut inclusura considerari potest, si 
praebet eamdem difficultatem ut procedat et retroeat. 

Compressum sit caput ex utraque eminentia parietis , vel 
obliquo* modo , vel secundum longitudinem ,iidem semper sunt 
effectus , eadem indicia , reipsa in hoc casu capitis pars quae 
jam antecessit tumefacta et inflata , sua vice fit invictum 
impedimentum quin caput ad partes superiores rursus flui va- 
leat ; si conferas quod tunc agitur in caput pueri cum eis quae 
fascia arctissime stricta in extremo uno digitorum efficiuntur. 

Quomodo vero intelligi potest viribus uterinis quibus ita caput 
inducitur ut includatur , sicut modo exposui , angustias non 
posse superari et in excavatione portas illum mittere ? 

Includi potest pariter caput , aiunt , quando in angustiis supe- 
rioribus , juxta suam longitudinem ita offertur ut ex una 
parte respondeat caput simphjsi pelvis et altera eminentiae 
sacrae. 

Quo quidem modo in hoc casu comprehendi potest inclusio : 
occiput , in quod diriguntur vires uteri , in excavatione induci 
fertur, se directe constituendo post pubis simphysim, dum facies 
in sacro vertebrali , projectura nixa , sua vice ut in excavatione 
descendat , separat , pro communicata occipiti impulsione. 


( 6 ) 

Ut vero suum magnum diametrum in minimo superiorum 
angustiarum caput tunc offert, necessari6 ipsi adsunt impe- 
dimenta vel plus , vel minus gravia , quominus certo modo 
superiores angustias traducat, quo contingit inclusio in eo 
sensu , praesertim si virium uteri directio, paululum retrocedens , 
magis in faciem quam in occiput producat et ita capiti praebeat 
quasi quinque unciis diametrum ut diametrum pelvis percunat, 
cui tantum quatuor sunt unciae in pelvibus optime conformatis. 
At vero praeter quam hoc rarius advenit , in illo casu maximi 
idoneas rationes ars praebet , si quidem pariter adhiberi ppssunt 
et forceps et vectis ad partum perficiendum. 

Inclusionis eventus et pericula. 

Ab autoribus singulari modo fuit aucta casuum series quos 
inclusionem producere contendebant , cum opiniones eorum 
essent vel falsae vel amplificatoe de capitis situ in variis cir- 
cumstantiis in quibus illud includi supponebant, tum horren- 
dam imaginem adumbrabant effectuum , qui oriri poterant e 
capitis situ, ob quem juxta ipsos, sola adhibenda ratio esset 
ut liberetur mater, nimirum mutilare partum. Nonsinequodam 
horrore affertur partus observatio , adquem efficiendum, causa 
falso habtiae capitis inclusionis, coesaream Incisionem non dubi- 
tavit adhibere obstetrix. Quaequidem operatio tam noxie sus- 
cepta , quam in suis effectibus funesta si quidem dubium sit an 
magis culpanda sit Ipsamet operatio , an culpandus portentosus 
actu squo puer fuit extractus. 

Ceeterura non est necessarium praecise inclusum esse caput , 


(7 ) . 

ut ind^ sequantur exitus periculosissimi ; sufficit tantum ca- 
put in angustiis superioribus aut in excavatione esse retentum 

et duobus , tribus quatuorve diebus in eis morari , ut , quos 
efficit plerumque inclusio, ind^ eveniant casus funesti. Qui 
tamen eventus sunt indicandi, quo facilius omnis eorum gra- 
vitas cognosci queat, ut juvenes nostram artem Exercentes ap- 
prime sciant quanti referat non expectare donec ad summum 
intensitatis pervenerint illi eventus , ut adhibeantur rationes 
aptiores quibus illi propellantur, vel finis illis imponatur. 

Capitii nimis diuturna mansio sive per fauces superiores, sive 
in excavatione deducti capiti , varios , pro matre proque puero 
parit effectus. Quoad puerum : duris et obstantibus pelvis par- 
tibus acriter pressum caput, tumefit, intumescit denique dis- 
tenditur monstruose quidem... tum pars capitis infra superio- 
res angustias positi haec varia praebet prodigia in maxima in- 
tensitatis specie. Cum in excavatione producitur , afficitur er- 
rore obstetrix , siquidem arbitratur totum caput angustias su- 
periores exsuperare , modo partum esse perficiendum. Proh ! 
vanam spem ! tumefactio in summo gradu excitata, hujus partis 
protensae capitis perturbationem affert. Pustulae se se mons- 
trant, pueri cutis capillata pluribus in locis finditur et exinde 
effluit quoddam pus sanguinolentum , subnigram , putridum 
quodque ad gangrenae naturam accidit; tumque mors illius 
est certissima, si jnm non advenit. Pariter animadvertitur calvae 
foetus ossa mollia quidem , flexilia quasi alia aliis insedentia, 
plus minusve depressa vel fracta fuisse, quamvis ille casus sit 
saepissime effectus capitis difficilis, constrietiorisque progressio- 
nis per pelvim paululum in suis dimensionibus compressam. 


( 8 ) 

Exjnclusione vel etiam exsimplici capitis compressione inferna 
perversio, denique mors ipsa pueri, cui occurCnduin est, si 
citius maxime idoneas ad morti obstandum, afleraritur raliones. 

Verum quoad matrem, compressionis edectus, etsi non 
sint tam funesti, tamen sunt magis varii aptiores(jue ad ma- 
jorem partium numerum commovendum. Ita mollium partium 
circa pelvim adjacentium contusio, necuon vesicae intestini 
que recti, prioris laniatio, illius inflammatio tabidaque sup- 
puratio ; tumefaclio , tensio , inflammatioque imae partis uteri ; 
aestus , urinas incontinentiae , plerumque sunt effectus capitis in- 
clusionis , vel ipsius in pelvis interiori longioris commoratio- 
nis. Ad lianc longam symptomatum et casuum seriem , addendi 
sunt effectus generales et non minus perniciosi quos in omni 
apta constitutione experimur, videlicet febres, convulsiones, 
ventris Inflammationes , acerbi capitis dolores ; insuper timor, 
clamores , desperatio , denique quidquid praebet horrendum ta- 
lis status , quisque facile intelliget , quam sit necessarium non 
ignorare quid de rationibus adhibendis sit agendum. 

Verum enim ver6 non solum eventus qui offeruntur mo- 
mento quo per pelvim caput vel includitur vel comprimitur , 
propugnandi sunt , timendum est adhuc ne post partum pro- 
trahantur et supersint vestigia quae saepissime ars ipsa mi- 
nime validis rationibus etiam inutilibus potest obviare. 

Si juxta sententiam autorum esse aeque facillimum praesta- 
tuere quibus signis possit perspici futuram esse inclusionem j 
certe quidem ea signa a me Indicata cum anxia religione ex- 
posuissem , verum ut haec plerumque sunt minime certa ir- 


( 9 ) 

rifaque/ et penitus accipiuntur pro signis quibus solummodo 
pronuntiatur in superioribus angustiis caput fore detentum , 
ea silere existimavi; itaque sine intermissione venio ad exposi- 
tionem abhibendarum rationum ut recedant impedimenta qui-, 
bus capitis progressio moratur, partusque perfectio. 


JOh* sigjiis quae per pelvim inclusum aut detentum 

caput praebet» 

Si quidem, mea sententia, leve vel nullura.sit discrimen inter 
caput inclusum et tantum detentum, sive in angustiis superio- 
ribus, sive in excavatione, haud mihi erit difficile quaenara 
sint adhibendae rationes quibus talis casus propugnatur, indi- 
care. Quaedam etiam inde eveniet maxime notanda simplici- 
tas . in illarum rationum usu forcipem perpendendo quasi ut 

solum instrumentum quod adhiberi valeat, ut in pari casu 
partus perficiatur. 

Nam ex -duabus sequentibus propositionibus una vel altera ad- 
mittenda est : aut pelvis est adeo magna , licet in eo quaedam sint 
vitia, ut caput erumpere possit, aut nimia contractio illud vetat ; et 
quod idem est, vel caput majus ac esse solet , tamen e pelvi cujus 
naturales sunt dimensiones , potest erumpere , vel non ob ip- 
sius molem insolitam. In primo casu, contendo forcipe, modo 
sit recte admotus et manu perita directus, semper partum 
esse perficiendum ; in altero casu , caput nequit nec includi , 

nec satis inter superiores angustias induci, ut in eis fimreat,et 
m illis circumstantiis nec forceps nec alias ab autoribus pro- 
positae rationes adhibendae sunt, exempli causa uncinus , per- 


( 10 ,) 

fomforliim , modo sit vivus puer. Ars alias vias prsebet noe 
eadera jam sunt indicia. 

Quoddam tamen incommodum adjunctum occurri potest 
nimirum scire an mortuus an vivus sit puer. Ut vero si- 
gna quibus contendunt se posse certos fieri de vita pueri vel 
morte, minime sunt certa, existimo nunquam debere obste- 
tricem ( in illo casu ) rationes adhibere lethales , cum eas 
supponit lethiferas, sini in exemplum uncinus, etc. eo quod sibi 
esset dolendum quandoque puerum adducere vivum quem 
mortuum existimavisset, ut accidit Mauriceau et Dionis in 
pari circumstantia. Admittamus etiam certissimam esse pueri 
rportem , evidentibus putriditatis , gangrenae signis, mallem,, 
in illo casu forcipem, si quidem non tam horrenda strages 
ex eo oritur quam ex uncini vel perforatorii usu, ne dicam 
periculum quod matri eorum admotione potest imminere. 

Ex his considerationibus , propositiones seu sequentia 

corollaria deducuntur, 

lo. Per vocem inclusionem non apprime intelligitur capitis 
situs per diversas pelvis partes, in variis circumstantiis quibus 
caput supponitur includi. 

2 ". 'Non adeo notandum est discrimen inter Inclusum caput et 
solum detentum caput , ut intersit differentia utriusque status. 

3°. Experientiae defectus vel tarditas qua cum agit obstetrix , 
eae sunt solae (ans'c casuum (jui in inclusione interveniunt, et 
per.culorum quje subeunt et mater et puer. 


( H ) 

40. Solus adhibendus est forceps in his circumslantiis , cujus 
justa directione et admotione perficitur partus. 


5 °. Quando capitis moles major est , vel pelvis non gaudet 
tribus unciis, caput non potest includi. Divers® sunt indica- 
tiones, et ars ipsa alias vias indicat , cum puer est vivus. 


FINIS.